monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLIV <<<     >>> in Psalmum XLVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLV

1 In finem, filiis Core pro arcanis psalmus.
2 In finem, notum est quemadmodum ad Dominum Iesum Christum possit referri. Filios autem Core significari dicimus Christianos, ex quorum persona psalmus iste cantatur. Pro arcanis vero, adventum Domini significat Salvatoris, quem divinitatis suae mirabili secreto pro hominum salute disposuit.
3 Divisio psalmi.
4 Filii Core, qui fideles debent intelligi Christiani, primo membro psalmi non se timere profitentur conturbationes saeculi; quia Deus refugium eorum probatur et virtus. Secundo Christum dicunt apparere in medio Ecclesiae suae, qui eam in seipso tanquam in solidissima petra aedificare dignatus est. Tertio credentium turba generaliter invitatur ad divina magnalia contuenda, dicentes omnipotentem Deum arma nequitiae confringere, bella removere, et tristitiam fidelium in aeterna gaudia commutare.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus noster refugium et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. In ipso principio psalmi, categoricus nobis syllogismus arridet. Dicit enim: In tribulationibus quae invenerunt nos nimis, Deus noster refugium, et virtus, et adiutor est. In tribulationibus non timebimus cum conturbata fuerit terra. In tribulationibus igitur quae invenerunt nos nimis, non timebimus cum conturbabitur terra. Nunc minutatim dicta tractemus. Quam pulchra brevisque complexio; quasi interrogarentur: Quid est Deus noster? Respondent: Refugium, et virtus, et adiutor. Haec species definitionis est quinta, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur: quoties unamquamque rem verbis singulis quid sit ostendimus. Additum est, noster, propter falsissimos Christianos, quorum Deus non solet esse refugium. Refugium ergo fidelium est, quando eos de animae periculo liberat. Virtus, quando stabiliter mentes eorum ab iniquo saeculi errore custodit. Sequitur, adiutor in tribulationibus. Hic misericordia supernae maiestatis per diversas definitiones exprimitur, quae in tribulationibus et suscipit et defendit. Tribulatio vero pia Deum nobis misericordem facit, reatum solvit; et tunc specialiter subvenit, cum nos de se confidere velle cognoscit; sicut dicit Apostolus: Tristitia enim quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur [II Cor. VII, 10]. Et ne has tribulationes leves putares, addidit, quae invenerunt nos nimis; ut nihil mediocre crederes, quod nimium fuisse sentires. Convenienter autem pericula exaggerata sunt, ut eorum destructor potentissimus appareret.
7 (Vers. 2.) Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tempus illud praedictae tribulationis exponitur, quando adventu Domini Salvatoris, cum de novitate tanti miraculi Iudaeorum corda turbata sint, sancti viri timere non poterant, qui in eius nomine ac virtute praesumebant. Sequitur, et transferentur montes in cor maris. Hoc utique factum est, quando montes, id est apostoli, relictis incredulis Iudaeis, in cor maris, hoc est ad praedicandum gentibus transierunt; sicut in Actibus apostolorum legitur: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Quo exemplo advertimus, montes illos pio cacumine praeminentes, et fidei soliditate firmissimos, in cor maris, id est ad fidem omnium nationum fuisse translatos. Et inspiciendum quod aridae terrae perfidiam Iudaeorum, aquis vero salsis credulitatem gentium comparavit, ut illa corda in malum durata cognosceres; haec autem evangelico sale condita veraciter aestimares. Cor enim non habet mare, sed homines.
8 (Vers. 3.) Sonaverunt [ed., sonuerunt], et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius. In superiori sensu permansit; adhuc enim illa perturbatio exponitur, quae facta est de adventu Domini Christi. Sonasse dicit apostolos praedicationes suas, quasi alicuius fragoris robustissimam vocem, quae non tantum auribus, quantum mentibus insonaret. Quo tempore turbatas asserit aquas, id est saeculi huius innumeras gentes, quae de tali fuerant admiratione perterritae. Haec figura dicitur parabole, id est comparatio, cum res genere dissimiles qualitativa comparatione sociamus. Sed intuendum, quoniam hoc per decorem pulcherrimae comparationis dictum est. Tunc enim aquae plurima confusione turbantur, quando in marinis visceribus constructorum deiicitur magnitudo; et grandem sonitum reddunt, cum magno pondere fluenta percusserint. Hoc utique contigit, quando apostolorum grandisona praedicatione totus mundus intremuit, et ad Domini se credulitatem limpidato postea corde revocavit. Sequitur: Conturbati sunt montes in fortitudine eius. Hic alios montes dicit, hoc est saeculi potestates. Nam et in bono accipiuntur et in malo. Sed montes Dei stabiles atque decori sunt; montes vero diaboli mutabiles atque squalidi. Potestates enim mundanae turbatae sunt, quando contra religionem Dei leges pagani principes sacrilegas inferebant.
9 (Vers. 4.) Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Superius terrores habitos dixit, quos de praedicatione nova mundus accepit: nunc beneficia quae collata sunt Ecclesiae de adventu Domini Salvatoris edicuntur, ut merito divisionem diapsalmatis immutatio sensus acceperit. Intuere quae dicuntur, qua proprietate distincta sint. Civitas Dei impetu fluminis laetificata requievit. Et ut istum fluvium irrigatorem cognosceres animarum, non dicit satiasse, sed laetificasse civitatem. Iste namque est fluvius, de quo ipsa Veritas dicit: Qui credit in me non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. [Ioan. IV, 13, 14]. Et bene dixit: Impetus fluminis, quia nihil palustre, nihil morosum cursus eius sustinet, cum se potentia Divinitatis infuderit. Additum est, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Tabernaculum Altissimi est sive Ecclesia, sive humani cordis gloriosa susceptio; quod utrumque constat esse sanctificatum, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14].
10 (Vers. 5.) Deus in medio eius non commovebitur: adiuvabit eam Deus vultu suo. Non sic in medio esse dicitur Deus, quasi loci alicuius amplitudine concludatur; ille enim spatio ullo non clauditur, quoniam non inaequabili benignitate, sed aequaliter ubique totus est. Ideo autem in medio dicitur, quia fideles semper intendit. Quapropter merito secundum iustitiam suam in medio Ecclesiae narratur esse Deus; quia universos voluntate aequabili contuetur; nec aspectu quis eius fraudabitur, nisi qui ab eo se reddiderit alienum. Non commovebitur, de Ecclesia dicitur, cui singularis data est illa promissio: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI, 18]. Commoveri enim non potest Ecclesia quae in solidissima petra, hoc est Domino Christo noscitur esse fundata. Sequitur, adiuvabit eam Deus vultu suo, id est praesentia incarnationis suae, quando vultus eius salutaris illuxit. Adiuvabit enim dixit, id est saeculari adversitate laborantem.
11 (Vers. 6.) Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Conturbatae sunt utique gentes, quando cum essent idolis devotissimae, subito incognitae sibi religionis regulas audierunt. Multos enim miraculorum operatio convertit, multos praedicati iudicii terror afflixit; et quamvis perducerentur ad bonum, non poterant animum non habere turbatum. Sequitur, et inclinata sunt regna, id est humiliata sunt ad adorandum, non ad cadendum; quia tantum unusquisque erigitur, quantum in illa satisfactione curvatur. Adiecit, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Non dixit vocem suam protulit, sed dedit, quasi mirabile donum, quasi praemiale beneficium. Vocem vero sanctam praedicationem dicit, quam et per se et per apostolos tonitruali virtute per universum mundum omnipotens Doctor insonuit. Ad quam necesse fuit tremefieri peccatores, qui terribilia iussa aeterni Iudicis audiebant.
12 (Vers. 7.) Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. Breviter explanatur quid sit omnipotens Christus, id est Dominus virtutum; utique cui virtutes coelestes serviunt, cui omnis potentia famulatur. Audite duri, audite vecordes. Quid vultis funditus perire, qui in tanta praesumitis maiestate peccare? Sequitur, nobiscum, quoniam assumpta carne habitavit in terris. Additum est, susceptor noster Deus Iacob. Susceptor est, quia alienis infirmitatibus suam dignatur adhibere potentiam. Proprie enim Deus omnium, noster dicitur et susceptor, quando carnem pro fidelium salute suscepit; noster enim bene dicunt filii crucis, quia tantum ipsorum susceptor est, qui ad eius fidem venire meruerunt. Deus autem Iacob vult intelligi, tanta eum bene credentibus collaturum, quanta praestitit et Iacob. Non enim Deus solius Iacob Deus, sed omnium qui simili fide devoti sunt.
13 Vers. 8. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Interposito diapsalmate, venit ad tertium membrum, ubi invitat populos videre magnalia Domini Salvatoris, quae fecit incarnationis suae dispensatione mi abili. Venite quippe dum dicit, hortatur eos ut fide Domino proximentur, quem non poterant videre longinquum. Nam quod addidit, opera Domini, ad magnum nescio quod spectaculum universitas advocatur. Quapropter accedamus alacri animo; quia videntes talia fide concipimus quae nos perducant ad gaudia sempiterna. Posuit, dixit, quasi signa quaedam collocavit, quae mundus contuens ad salutis suae remedia festinaret. Prodigium dictum est, eo quod porro dicat, quando signis aliquibus venturae novitatis ostensio declaratur. Quae facta est in nativitate Domini, quando Virgo peperit, stella magis apparuit, angelorum chorus nativitatem sui Domini praedicavit.
14 (Vers. 9.) Auferens bella usque ad finem terrae. Ecce illa opera Domini quae promittebantur edicta sunt; et necesse est ut tanta pollicitatio magnum aliquod exponat arcanum. Rebellatum est contra Deum, quando gentilitas sculptilia simulacra diversis superstitionibus adorabat, quae Domini adventu cum suis cultoribus corruerunt. Abstulit ergo bella fidei usque ad fines terrae, quae toto orbe gerebantur, et in suam pacem redegit, quibus verae religionis munera condonavit. Sive hoc historica potest veritate cognosci, quia nativitate Domini regnante Augusto orbis legitur fuisse pacatus; quod non humanis viribus, sed Christi Domini corporali praesentia probatur effectum.
15 (Vers. 10.) Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus insidiae sunt infidelium, quae conterentur virtute veritatis, quando ad nihilum insana vota redigentur. Arma hic significant superstitiosa certamina paganorum, quae merito dicuntur esse frangenda, quando fidelium concertatione superantur. Scuta defensiones significant perfidorum, quae ad liberationem hominis coelestis ignis incendio concremantur. Sed miles iste diabolus est, cuius ad salutem arcus conteritur, arma franguntur, scuta incendio concremantur. Non enim aliter potuisset evadere, nisi quae putabat sua munimina perdidisset. Sive omnia quae dicta sunt, ut quibusdam placet, ad incentiva vitia possunt referri. Exue nos, bone Rex, armis diabolicis, quibus non defendimur, sed gravamur; et illo nos spirituali gladio praecinge, qui nobis et salutem conferat et munimen.
16 (Vers. 11.) Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Translati filii Core prophetiae spiritu inter sua verba hunc versiculum ex Domini persona proloquuntur. Quae figura dicitur apostrophe, Latine conversio; quando ad aliam rem subita permutatione convertimur. Merito enim illis dicitur, Vacate, qui mundanis illusionibus armabantur, et militiam diaboli exitiali sibi certamine peragebant. Denique audire non poterant, nisi, nequissimis armis depositis, vacantibus animis et quietis, ad salutarem audientiam convenirent. Dicit enim, quoniam ego sum Deus, non ille qui vos armabat, non ille qui vos ad nefanda certamina perducebat, sed ego sum Deus qui exaltabor in gentibus, cuius est vera religio, et non fragilis altitudo. Et ne forsitan exaltandum tantum in aliquibus gentibus putares, non etiam in gente Iudaeorum, quam terrae superius comparavit; addidit, et exaltabor in terra, utique in gente Iudaeorum; sicut promittit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis ipsis sapientes; quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]. Vides ergo exaltatum et exaltandum Dominum et in gentibus et in natione Iudaeorum.
17 (Vers. 12.) Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. Redeunt filii Core ad personas suas, et fit psalmi de repetitione versus decora conclusio. Talem siquidem professionem ideo secundo repetunt, ut per eam nobis liberationem praestitam fuisse declararent. Deus autem Iacob ideo frequenter apponitur, ut Christiani populi victoria declaretur; qui licet sit tempore posterior, primum tamen populum fideli devotione transcendit.
18 Conclusio psalmi.
19 Quam brevis ac remediabilis psalmus eluxit, cuius si, Domino praestante, confidentiam sumimus, spinosa huius mundi animi virtute transcendimus, fitque nobis quod legitur, auxilium de tribulatione. Est enim hic omnis spes in adventu Domini Christi, per quem nobis et Ecclesia fundata est, et miracula magna patuerunt. Abstulit enim superstitionum bella qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 17].
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLIV <<<     >>> in Psalmum XLVI
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45